Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 1
Mark Vulgate 1:2  sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
Mark Vulgate 1:3  vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
Mark Vulgate 1:4  fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
Mark Vulgate 1:5  et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua
Mark Vulgate 1:6  et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
Mark Vulgate 1:7  et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
Mark Vulgate 1:8  ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
Mark Vulgate 1:9  et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
Mark Vulgate 1:10  et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
Mark Vulgate 1:11  et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
Mark Vulgate 1:13  et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
Mark Vulgate 1:14  postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
Mark Vulgate 1:15  et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio
Mark Vulgate 1:16  et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
Mark Vulgate 1:17  et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
Mark Vulgate 1:19  et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
Mark Vulgate 1:20  et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
Mark Vulgate 1:21  et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
Mark Vulgate 1:22  et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae
Mark Vulgate 1:23  et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
Mark Vulgate 1:24  dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
Mark Vulgate 1:25  et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
Mark Vulgate 1:26  et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
Mark Vulgate 1:27  et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
Mark Vulgate 1:28  et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
Mark Vulgate 1:29  et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
Mark Vulgate 1:30  decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
Mark Vulgate 1:31  et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
Mark Vulgate 1:32  vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
Mark Vulgate 1:34  et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
Mark Vulgate 1:35  et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat
Mark Vulgate 1:36  et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
Mark Vulgate 1:37  et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
Mark Vulgate 1:38  et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni
Mark Vulgate 1:39  et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens
Mark Vulgate 1:40  et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare
Mark Vulgate 1:41  Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare
Mark Vulgate 1:42  et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
Mark Vulgate 1:44  et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
Mark Vulgate 1:45  at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique