MARK
Chapter 1
Mark | Vulgate | 1:2 | sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam | |
Mark | Vulgate | 1:4 | fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum | |
Mark | Vulgate | 1:5 | et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua | |
Mark | Vulgate | 1:6 | et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat | |
Mark | Vulgate | 1:7 | et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius | |
Mark | Vulgate | 1:9 | et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne | |
Mark | Vulgate | 1:10 | et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso | |
Mark | Vulgate | 1:13 | et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi | |
Mark | Vulgate | 1:14 | postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei | |
Mark | Vulgate | 1:15 | et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio | |
Mark | Vulgate | 1:16 | et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores | |
Mark | Vulgate | 1:19 | et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia | |
Mark | Vulgate | 1:20 | et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum | |
Mark | Vulgate | 1:22 | et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae | |
Mark | Vulgate | 1:24 | dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei | |
Mark | Vulgate | 1:27 | et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei | |
Mark | Vulgate | 1:29 | et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne | |
Mark | Vulgate | 1:31 | et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis | |
Mark | Vulgate | 1:32 | vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes | |
Mark | Vulgate | 1:34 | et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum | |
Mark | Vulgate | 1:38 | et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni | |
Mark | Vulgate | 1:40 | et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare | |
Mark | Vulgate | 1:41 | Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare | |
Mark | Vulgate | 1:44 | et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis | |