MARK
Chapter 7
Mark | Vulgate | 7:2 | et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt | |
Mark | Vulgate | 7:3 | Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum | |
Mark | Vulgate | 7:4 | et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum | |
Mark | Vulgate | 7:5 | et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem | |
Mark | Vulgate | 7:6 | at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me | |
Mark | Vulgate | 7:8 | relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa | |
Mark | Vulgate | 7:9 | et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis | |
Mark | Vulgate | 7:10 | Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur | |
Mark | Vulgate | 7:11 | vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit | |
Mark | Vulgate | 7:13 | rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis | |
Mark | Vulgate | 7:15 | nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem | |
Mark | Vulgate | 7:18 | et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare | |
Mark | Vulgate | 7:19 | quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas | |
Mark | Vulgate | 7:21 | ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia | |
Mark | Vulgate | 7:22 | furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia | |
Mark | Vulgate | 7:24 | et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere | |
Mark | Vulgate | 7:25 | mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius | |
Mark | Vulgate | 7:26 | erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius | |
Mark | Vulgate | 7:27 | qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus | |
Mark | Vulgate | 7:28 | at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum | |
Mark | Vulgate | 7:30 | et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse | |
Mark | Vulgate | 7:31 | et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos | |
Mark | Vulgate | 7:33 | et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius | |
Mark | Vulgate | 7:35 | et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte | |
Mark | Vulgate | 7:36 | et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant | |