Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 11
Mark Vulgate 11:1  et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
Mark Vulgate 11:2  et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
Mark Vulgate 11:3  et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
Mark Vulgate 11:4  et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
Mark Vulgate 11:5  et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum
Mark Vulgate 11:6  qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
Mark Vulgate 11:7  et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo
Mark Vulgate 11:8  multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
Mark Vulgate 11:9  et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini
Mark Vulgate 11:10  benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis
Mark Vulgate 11:11  et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
Mark Vulgate 11:13  cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum
Mark Vulgate 11:14  et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
Mark Vulgate 11:15  et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
Mark Vulgate 11:16  et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
Mark Vulgate 11:17  et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
Mark Vulgate 11:18  quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
Mark Vulgate 11:19  et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
Mark Vulgate 11:20  et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
Mark Vulgate 11:21  et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
Mark Vulgate 11:23  amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
Mark Vulgate 11:24  propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
Mark Vulgate 11:25  et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
Mark Vulgate 11:26  quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
Mark Vulgate 11:27  et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
Mark Vulgate 11:28  et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
Mark Vulgate 11:29  Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
Mark Vulgate 11:30  baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
Mark Vulgate 11:31  at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
Mark Vulgate 11:32  sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
Mark Vulgate 11:33  et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam