MARK
Chapter 4
Mark | Vulgate | 4:1 | et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat | |
Mark | Vulgate | 4:5 | aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae | |
Mark | Vulgate | 4:7 | et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit | |
Mark | Vulgate | 4:8 | et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum | |
Mark | Vulgate | 4:10 | et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas | |
Mark | Vulgate | 4:11 | et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt | |
Mark | Vulgate | 4:12 | ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata | |
Mark | Vulgate | 4:15 | hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum | |
Mark | Vulgate | 4:16 | et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud | |
Mark | Vulgate | 4:17 | et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur | |
Mark | Vulgate | 4:19 | et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur | |
Mark | Vulgate | 4:20 | et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum | |
Mark | Vulgate | 4:21 | et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur | |
Mark | Vulgate | 4:22 | non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat | |
Mark | Vulgate | 4:24 | et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis | |
Mark | Vulgate | 4:27 | et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille | |
Mark | Vulgate | 4:28 | ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica | |
Mark | Vulgate | 4:31 | sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra | |
Mark | Vulgate | 4:32 | et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare | |
Mark | Vulgate | 4:34 | sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia | |
Mark | Vulgate | 4:36 | et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo | |
Mark | Vulgate | 4:37 | et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis | |
Mark | Vulgate | 4:38 | et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus | |
Mark | Vulgate | 4:39 | et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna | |