MARK
Chapter 15
Mark | Vulgate | 15:1 | et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato | |
Mark | Vulgate | 15:2 | et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis | |
Mark | Vulgate | 15:4 | Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant | |
Mark | Vulgate | 15:6 | per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent | |
Mark | Vulgate | 15:7 | erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium | |
Mark | Vulgate | 15:14 | Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum | |
Mark | Vulgate | 15:15 | Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur | |
Mark | Vulgate | 15:19 | et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum | |
Mark | Vulgate | 15:20 | et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum | |
Mark | Vulgate | 15:21 | et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius | |
Mark | Vulgate | 15:24 | et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret | |
Mark | Vulgate | 15:29 | et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat | |
Mark | Vulgate | 15:31 | similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere | |
Mark | Vulgate | 15:32 | Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei | |
Mark | Vulgate | 15:34 | et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me | |
Mark | Vulgate | 15:36 | currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum | |
Mark | Vulgate | 15:39 | videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat | |
Mark | Vulgate | 15:40 | erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome | |
Mark | Vulgate | 15:41 | et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma | |
Mark | Vulgate | 15:43 | venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu | |
Mark | Vulgate | 15:44 | Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset | |
Mark | Vulgate | 15:46 | Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti | |