MARK
Chapter 13
Mark | Vulgate | 13:1 | et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae | |
Mark | Vulgate | 13:2 | et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur | |
Mark | Vulgate | 13:3 | et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas | |
Mark | Vulgate | 13:4 | dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari | |
Mark | Vulgate | 13:7 | cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis | |
Mark | Vulgate | 13:8 | exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec | |
Mark | Vulgate | 13:9 | videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis | |
Mark | Vulgate | 13:11 | et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus | |
Mark | Vulgate | 13:12 | tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos | |
Mark | Vulgate | 13:13 | et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit | |
Mark | Vulgate | 13:14 | cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes | |
Mark | Vulgate | 13:15 | et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua | |
Mark | Vulgate | 13:19 | erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient | |
Mark | Vulgate | 13:20 | et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies | |
Mark | Vulgate | 13:22 | exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos | |
Mark | Vulgate | 13:24 | sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum | |
Mark | Vulgate | 13:27 | et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli | |
Mark | Vulgate | 13:28 | a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas | |
Mark | Vulgate | 13:32 | de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater | |
Mark | Vulgate | 13:34 | sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet | |
Mark | Vulgate | 13:35 | vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane | |