Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 7
Mark Vulgate 7:1  et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
Mark Vulgate 7:2  et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
Mark Vulgate 7:3  Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
Mark Vulgate 7:4  et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
Mark Vulgate 7:5  et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
Mark Vulgate 7:6  at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
Mark Vulgate 7:7  in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
Mark Vulgate 7:8  relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
Mark Vulgate 7:9  et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
Mark Vulgate 7:10  Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
Mark Vulgate 7:11  vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
Mark Vulgate 7:12  et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
Mark Vulgate 7:13  rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
Mark Vulgate 7:14  et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
Mark Vulgate 7:15  nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
Mark Vulgate 7:17  et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
Mark Vulgate 7:18  et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
Mark Vulgate 7:19  quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
Mark Vulgate 7:20  dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
Mark Vulgate 7:21  ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
Mark Vulgate 7:22  furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
Mark Vulgate 7:23  omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
Mark Vulgate 7:24  et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
Mark Vulgate 7:25  mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
Mark Vulgate 7:26  erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
Mark Vulgate 7:27  qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
Mark Vulgate 7:28  at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
Mark Vulgate 7:29  et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
Mark Vulgate 7:30  et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
Mark Vulgate 7:31  et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
Mark Vulgate 7:32  et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
Mark Vulgate 7:33  et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
Mark Vulgate 7:34  et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
Mark Vulgate 7:35  et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
Mark Vulgate 7:36  et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
Mark Vulgate 7:37  et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui