MARK
Chapter 2
Mark | VulgSist | 2:2 | et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. | |
Mark | VulgSist | 2:4 | Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. | |
Mark | VulgSist | 2:5 | Cum autem vidisset Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. | |
Mark | VulgSist | 2:7 | Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? | |
Mark | VulgSist | 2:8 | Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? | |
Mark | VulgSist | 2:9 | Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? | |
Mark | VulgSist | 2:10 | Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) | |
Mark | VulgSist | 2:12 | Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit inde coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. | |
Mark | VulgSist | 2:14 | Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. | |
Mark | VulgSist | 2:15 | Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani, et peccatores simul discumbebant cum Iesu, et discipulis eius: erant enim multi, qui sequebantur eum. | |
Mark | VulgSist | 2:16 | Et Scribae, et Pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis, et peccatoribus, dixerunt discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? | |
Mark | VulgSist | 2:17 | Hoc audito Iesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui malehabent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores. | |
Mark | VulgSist | 2:18 | Et erant discipuli Ioannis, et Pharisaei ieiunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Ioannis, et Pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? | |
Mark | VulgSist | 2:19 | Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare. | |
Mark | VulgSist | 2:20 | Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt in illis diebus. | |
Mark | VulgSist | 2:21 | Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et maior scissura fit. | |
Mark | VulgSist | 2:22 | Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. | |
Mark | VulgSist | 2:23 | Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt progredi, et vellere spicas. | |
Mark | VulgSist | 2:24 | Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt discipuli tui sabbatis quod non licet? | |
Mark | VulgSist | 2:25 | Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? | |
Mark | VulgSist | 2:26 | quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi solis sacerdotibus, et dedit eis, qui cum eo erant? | |
Mark | VulgSist | 2:27 | Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. | |