Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 25
Numb Vulgate 25:1  morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
Numb Vulgate 25:2  quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
Numb Vulgate 25:3  initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
Numb Vulgate 25:4  ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
Numb Vulgate 25:5  dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
Numb Vulgate 25:6  et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
Numb Vulgate 25:7  quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
Numb Vulgate 25:8  ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel
Numb Vulgate 25:11  Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
Numb Vulgate 25:12  idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
Numb Vulgate 25:13  et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
Numb Vulgate 25:14  erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
Numb Vulgate 25:15  porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
Numb Vulgate 25:18  quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor