Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 30
Numb VulgSist 30:1  Narravitque Moyses filiis Israel omnia quae ei Dominus imperarat:
Numb VulgSist 30:2  et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus:
Numb VulgSist 30:3  Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit iuramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
Numb VulgSist 30:4  Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et iuramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:
Numb VulgSist 30:5  quidquid pollicita est et iuravit, opere complebit.
Numb VulgSist 30:6  sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et iuramenta eius irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
Numb VulgSist 30:7  Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore eius verbum egrediens animam eius obligaverit iuramento:
Numb VulgSist 30:8  quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
Numb VulgSist 30:9  sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes eius, verbaque quibus obstrinxerat animam suam: propitius erit ei Dominus.
Numb VulgSist 30:14  Si voverit, et iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
Numb VulgSist 30:15  quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam: quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.
Numb VulgSist 30:16  sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius.
Numb VulgSist 30:17  Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate est, vel quae manet in parentis domo.