Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PHILEMON
1
Chapter 1
Phil VulgClem 1:1  Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
Phil VulgClem 1:2  et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
Phil VulgClem 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Phil VulgClem 1:4  Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
Phil VulgClem 1:5  audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
Phil VulgClem 1:6  ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
Phil VulgClem 1:7  Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
Phil VulgClem 1:8  Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
Phil VulgClem 1:9  propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
Phil VulgClem 1:10  obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
Phil VulgClem 1:11  qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
Phil VulgClem 1:12  quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
Phil VulgClem 1:13  quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
Phil VulgClem 1:14  sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
Phil VulgClem 1:15  Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :
Phil VulgClem 1:16  jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
Phil VulgClem 1:17  Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
Phil VulgClem 1:18  si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
Phil VulgClem 1:19  Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :
Phil VulgClem 1:20  ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
Phil VulgClem 1:21  Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
Phil VulgClem 1:22  Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
Phil VulgClem 1:23  Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
Phil VulgClem 1:24  Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
Phil VulgClem 1:25  Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.