Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PHILEMON
1
Chapter 1
Phil VulgHetz 1:1  Paulus vinctus Christi Iesu, et Timotheus frater: Philemoni dilecto, et adiutori nostro,
Phil VulgHetz 1:2  et Appiæ sorori charissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiæ, quæ in domo tua est.
Phil VulgHetz 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
Phil VulgHetz 1:4  Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
Phil VulgHetz 1:5  audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Iesu, et in omnes sanctos:
Phil VulgHetz 1:6  ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Iesu.
Phil VulgHetz 1:7  Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
Phil VulgHetz 1:8  Propter quod multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
Phil VulgHetz 1:9  propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Iesu Christi:
Phil VulgHetz 1:10  Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
Phil VulgHetz 1:11  qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi, et tibi utilis,
Phil VulgHetz 1:12  quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
Phil VulgHetz 1:13  quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
Phil VulgHetz 1:14  sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
Phil VulgHetz 1:15  Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes:
Phil VulgHetz 1:16  iam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
Phil VulgHetz 1:18  Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet: hoc mihi imputa.
Phil VulgHetz 1:19  Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
Phil VulgHetz 1:20  ita frater. Ego te fruar in Domino: Refice viscera mea in Domino.
Phil VulgHetz 1:21  Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
Phil VulgHetz 1:22  Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
Phil VulgHetz 1:23  Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu,
Phil VulgHetz 1:24  Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adiutores mei.
Phil VulgHetz 1:25  Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.