Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PHILEMON
1
Chapter 1
Phil Vulgate 1:1  Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
Phil Vulgate 1:2  et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
Phil Vulgate 1:3  gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Phil Vulgate 1:4  gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
Phil Vulgate 1:5  audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
Phil Vulgate 1:6  ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
Phil Vulgate 1:7  gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
Phil Vulgate 1:8  propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
Phil Vulgate 1:9  propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
Phil Vulgate 1:10  obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
Phil Vulgate 1:11  qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
Phil Vulgate 1:12  quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
Phil Vulgate 1:13  quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
Phil Vulgate 1:14  sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
Phil Vulgate 1:15  forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere
Phil Vulgate 1:16  iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
Phil Vulgate 1:18  si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
Phil Vulgate 1:19  ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
Phil Vulgate 1:20  ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
Phil Vulgate 1:21  confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
Phil Vulgate 1:22  simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
Phil Vulgate 1:23  salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
Phil Vulgate 1:25  gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen