Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 102
Psal VulgCont 102:1  Ipsi David. Benedic anima mea Domino et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Psal VulgCont 102:2  Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius:
Psal VulgCont 102:3  Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.
Psal VulgCont 102:4  Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.
Psal VulgCont 102:5  Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ iuventus tua:
Psal VulgCont 102:6  Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Psal VulgCont 102:7  Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.
Psal VulgCont 102:8  Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
Psal VulgCont 102:9  Non in perpetuum irascetur: neque in æternum comminabitur.
Psal VulgCont 102:10  Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Psal VulgCont 102:11  Quoniam secundum altitudinem cæli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se.
Psal VulgCont 102:12  Quantum distat Ortus ab Occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Psal VulgCont 102:13  Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se:
Psal VulgCont 102:14  quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus:
Psal VulgCont 102:15  homo, sicut fœnum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
Psal VulgCont 102:16  Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.
Psal VulgCont 102:17  Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum,
Psal VulgCont 102:18  his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.
Psal VulgCont 102:19  Dominus in cælo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Psal VulgCont 102:20  Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.
Psal VulgCont 102:21  Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
Psal VulgCont 102:22  Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.