Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 104
Psal VulgCont 104:1  Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius.
Psal VulgCont 104:2  Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
Psal VulgCont 104:3  Laudamini in nomine sancto eius: lætetur cor quærentium Dominum.
Psal VulgCont 104:4  Quærite Dominum, et confirmamini: quærite faciem eius semper.
Psal VulgCont 104:5  Mementote mirabilium eius, quæ fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.
Psal VulgCont 104:6  Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.
Psal VulgCont 104:7  Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
Psal VulgCont 104:8  Memor fuit in sæculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:
Psal VulgCont 104:9  Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:
Psal VulgCont 104:10  Et statuit illud Iacob in præceptum: et Israel in testamentum æternum:
Psal VulgCont 104:11  Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.
Psal VulgCont 104:12  Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ eius:
Psal VulgCont 104:13  Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Psal VulgCont 104:14  Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
Psal VulgCont 104:15  Nolite tangere Christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
Psal VulgCont 104:16  Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
Psal VulgCont 104:17  Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
Psal VulgCont 104:18  Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,
Psal VulgCont 104:19  donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:
Psal VulgCont 104:20  misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
Psal VulgCont 104:21  Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ:
Psal VulgCont 104:22  Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.
Psal VulgCont 104:23  Et intravit Israel in Ægyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.
Psal VulgCont 104:24  Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
Psal VulgCont 104:25  Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
Psal VulgCont 104:26  Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.
Psal VulgCont 104:27  Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.
Psal VulgCont 104:28  Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
Psal VulgCont 104:29  Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
Psal VulgCont 104:30  Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
Psal VulgCont 104:31  Dixit, et venit cœnomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.
Psal VulgCont 104:32  Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
Psal VulgCont 104:33  Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
Psal VulgCont 104:34  Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:
Psal VulgCont 104:35  Et comedit omne fœnum in terra eorum: et comedit omnem fructum terræ eorum.
Psal VulgCont 104:36  Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
Psal VulgCont 104:37  Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
Psal VulgCont 104:38  Lætata est Ægyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
Psal VulgCont 104:39  Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
Psal VulgCont 104:40  Petierunt, et venit coturnix: et pane cæli saturavit eos.
Psal VulgCont 104:41  Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina;
Psal VulgCont 104:42  Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
Psal VulgCont 104:43  Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia.
Psal VulgCont 104:44  Et dedit illis regiones Gentium: et labores populorum possederunt:
Psal VulgCont 104:45  Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.