Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 73
Psal VulgCont 73:1  Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
Psal VulgCont 73:2  Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuæ: mons Sion, in quo habitasti in eo.
Psal VulgCont 73:3  Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
Psal VulgCont 73:4  Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio solemnitatis tuæ. Posuerunt signa sua, signa:
Psal VulgCont 73:5  et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
Psal VulgCont 73:6  exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam.
Psal VulgCont 73:7  Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
Psal VulgCont 73:8  Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
Psal VulgCont 73:9  Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.
Psal VulgCont 73:10  Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem?
Psal VulgCont 73:11  Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem?
Psal VulgCont 73:12  Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.
Psal VulgCont 73:13  Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis.
Psal VulgCont 73:14  Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Æthiopum.
Psal VulgCont 73:15  Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan.
Psal VulgCont 73:16  Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem.
Psal VulgCont 73:17  Tu fecisti omnes terminos terræ: æstatem et ver tu plasmasti ea.
Psal VulgCont 73:18  Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum.
Psal VulgCont 73:19  Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
Psal VulgCont 73:20  Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
Psal VulgCont 73:21  Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum.
Psal VulgCont 73:22  Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
Psal VulgCont 73:23  Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.