TOBIT
Chapter 11
Tobi | Vulgate | 11:1 | cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die | |
Tobi | Vulgate | 11:3 | si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus | |
Tobi | Vulgate | 11:4 | cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt | |
Tobi | Vulgate | 11:5 | Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo | |
Tobi | Vulgate | 11:6 | et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus | |
Tobi | Vulgate | 11:7 | dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum | |
Tobi | Vulgate | 11:8 | statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit | |
Tobi | Vulgate | 11:9 | tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat | |
Tobi | Vulgate | 11:10 | unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo | |
Tobi | Vulgate | 11:14 | et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi | |
Tobi | Vulgate | 11:17 | dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum | |
Tobi | Vulgate | 11:18 | ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo | |
Tobi | Vulgate | 11:19 | et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat | |
Tobi | Vulgate | 11:20 | veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus | |