TOBIT
Chapter 6
Tobi | Vulgate | 6:1 | profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris | |
Tobi | Vulgate | 6:4 | et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius | |
Tobi | Vulgate | 6:5 | tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter | |
Tobi | Vulgate | 6:6 | quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum | |
Tobi | Vulgate | 6:7 | tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti | |
Tobi | Vulgate | 6:8 | respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos | |
Tobi | Vulgate | 6:11 | respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam | |
Tobi | Vulgate | 6:14 | tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit | |
Tobi | Vulgate | 6:15 | timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum | |
Tobi | Vulgate | 6:16 | tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium | |
Tobi | Vulgate | 6:17 | hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos | |
Tobi | Vulgate | 6:18 | tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea | |
Tobi | Vulgate | 6:21 | tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur | |