TOBIT
Chapter 1
Tobi | Vulgate | 1:1 | Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet | |
Tobi | Vulgate | 1:2 | cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit | |
Tobi | Vulgate | 1:3 | ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret | |
Tobi | Vulgate | 1:5 | denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium | |
Tobi | Vulgate | 1:6 | et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens | |
Tobi | Vulgate | 1:9 | cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei | |
Tobi | Vulgate | 1:11 | igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua | |
Tobi | Vulgate | 1:12 | et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum | |
Tobi | Vulgate | 1:13 | et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis | |
Tobi | Vulgate | 1:14 | et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset | |
Tobi | Vulgate | 1:16 | cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti | |
Tobi | Vulgate | 1:17 | et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti | |
Tobi | Vulgate | 1:18 | post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo | |
Tobi | Vulgate | 1:19 | Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis | |
Tobi | Vulgate | 1:20 | esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat | |
Tobi | Vulgate | 1:21 | denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum | |
Tobi | Vulgate | 1:23 | Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum | |