TOBIT
Chapter 4
Tobi | Vulgate | 4:1 | igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum | |
Tobi | Vulgate | 4:2 | dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe | |
Tobi | Vulgate | 4:3 | cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius | |
Tobi | Vulgate | 4:6 | omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri | |
Tobi | Vulgate | 4:7 | ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini | |
Tobi | Vulgate | 4:9 | si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude | |
Tobi | Vulgate | 4:11 | quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras | |
Tobi | Vulgate | 4:13 | adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire | |
Tobi | Vulgate | 4:14 | superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio | |
Tobi | Vulgate | 4:15 | quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat | |
Tobi | Vulgate | 4:18 | panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus | |
Tobi | Vulgate | 4:20 | omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant | |
Tobi | Vulgate | 4:21 | indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo | |
Tobi | Vulgate | 4:22 | et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum | |