TOBIT
Chapter 5
Tobi | Vulgate | 5:1 | tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater | |
Tobi | Vulgate | 5:2 | quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi | |
Tobi | Vulgate | 5:3 | tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet | |
Tobi | Vulgate | 5:4 | sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea | |
Tobi | Vulgate | 5:5 | tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum | |
Tobi | Vulgate | 5:6 | et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis | |
Tobi | Vulgate | 5:7 | at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum | |
Tobi | Vulgate | 5:8 | cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis | |
Tobi | Vulgate | 5:10 | tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum | |
Tobi | Vulgate | 5:12 | et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video | |
Tobi | Vulgate | 5:14 | dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam | |
Tobi | Vulgate | 5:17 | cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat | |
Tobi | Vulgate | 5:19 | et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum | |
Tobi | Vulgate | 5:21 | respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum | |
Tobi | Vulgate | 5:22 | tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul | |
Tobi | Vulgate | 5:23 | cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis | |
Tobi | Vulgate | 5:25 | sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum | |
Tobi | Vulgate | 5:26 | dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum | |
Tobi | Vulgate | 5:27 | credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos | |