TOBIT
Chapter 8
Tobi | VulgCont | 8:2 | Recordatus itaque Tobias sermonum Angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos. | |
Tobi | VulgCont | 8:3 | Tunc Raphael Angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti. | |
Tobi | VulgCont | 8:4 | Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo iungimur: tertia autem transacta nocte, in nostro erimus coniugio. | |
Tobi | VulgCont | 8:5 | filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita coniungi sicut gentes, quæ ignorant Deum. | |
Tobi | VulgCont | 8:7 | Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ, quæ in eis sunt. | |
Tobi | VulgCont | 8:9 | Et nunc Domine tu scis, quia non luxuriæ causa accipio sororem meam coniugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum. | |
Tobi | VulgCont | 8:10 | Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. | |
Tobi | VulgCont | 8:11 | Et factum est circa pullorum cantum, accersiri iussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum. | |
Tobi | VulgCont | 8:12 | Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam. | |
Tobi | VulgCont | 8:14 | Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. | |
Tobi | VulgCont | 8:15 | At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. | |
Tobi | VulgCont | 8:16 | Et reversa nunciavit bonum nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius, | |
Tobi | VulgCont | 8:17 | et dixerunt: Benedicimus te Domine Deus Israel, quia non contigit quemadmodum putabamus. | |
Tobi | VulgCont | 8:18 | Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. | |
Tobi | VulgCont | 8:19 | Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te: et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra. | |
Tobi | VulgCont | 8:20 | Statimque præcepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret. | |
Tobi | VulgCont | 8:21 | Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia, quæ in cibos erant iter agentibus necessaria. | |
Tobi | VulgCont | 8:22 | Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. | |