WISDOM
Chapter 17
Wisd | Vulgate | 17:1 | magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt | |
Wisd | Vulgate | 17:2 | dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt | |
Wisd | Vulgate | 17:3 | et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati | |
Wisd | Vulgate | 17:4 | neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant | |
Wisd | Vulgate | 17:5 | et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam | |
Wisd | Vulgate | 17:6 | apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur | |
Wisd | Vulgate | 17:7 | et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia | |
Wisd | Vulgate | 17:8 | illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant | |
Wisd | Vulgate | 17:9 | nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre | |
Wisd | Vulgate | 17:10 | cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia | |
Wisd | Vulgate | 17:11 | nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum | |
Wisd | Vulgate | 17:12 | et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat | |
Wisd | Vulgate | 17:13 | illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes | |
Wisd | Vulgate | 17:14 | aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat | |
Wisd | Vulgate | 17:15 | deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus | |
Wisd | Vulgate | 17:16 | si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem | |
Wisd | Vulgate | 17:17 | una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium | |
Wisd | Vulgate | 17:18 | aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore | |
Wisd | Vulgate | 17:19 | omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur | |