Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Wisd VulgSist 3:1  Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.
Wisd VulgSist 3:2  Visi sunt oculis insipientium mori: et aestimata est afflictio exitus illorum:
Wisd VulgSist 3:3  et quod ab itinere iusto abierunt in exterminium; et quod a nobis est iter, exterminii: illi autem sunt in pace.
Wisd VulgSist 3:4  Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
Wisd VulgSist 3:5  In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
Wisd VulgSist 3:6  Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
Wisd VulgSist 3:7  Fulgebunt iusti et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
Wisd VulgSist 3:8  Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
Wisd VulgSist 3:9  Qui confidunt in illo, intelligent veritatem: et fideles in dilectione acquiescent illi: quoniam donum et pax est electis eius.
Wisd VulgSist 3:10  Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt iustum, et a Domino recesserunt.
Wisd VulgSist 3:11  Sapientiam enim, et disciplinam qui abiicit, infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
Wisd VulgSist 3:12  Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum.
Wisd VulgSist 3:13  Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis: et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum:
Wisd VulgSist 3:14  et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
Wisd VulgSist 3:15  Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidit radix sapientiae.
Wisd VulgSist 3:16  Filii autem adulterorum in consumptione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
Wisd VulgSist 3:17  Et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
Wisd VulgSist 3:18  Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.