WISDOM
Chapter 3
Wisd | Vulgate | 3:5 | et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se | |
Wisd | Vulgate | 3:6 | tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum | |
Wisd | Vulgate | 3:8 | iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum | |
Wisd | Vulgate | 3:9 | qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius | |
Wisd | Vulgate | 3:10 | impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt | |
Wisd | Vulgate | 3:11 | sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt | |
Wisd | Vulgate | 3:13 | maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum | |
Wisd | Vulgate | 3:14 | et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima | |
Wisd | Vulgate | 3:17 | et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum | |
Wisd | Vulgate | 3:18 | et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem | |