WISDOM
Chapter 9
Wisd | VulgSist | 9:2 | et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae, quae a te facta est, | |
Wisd | VulgSist | 9:3 | ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia, et in directione cordis iudicium iudicet: | |
Wisd | VulgSist | 9:5 | quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae, homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum. | |
Wisd | VulgSist | 9:6 | Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. | |
Wisd | VulgSist | 9:8 | et dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti tui, quod praeparasti ab initio: | |
Wisd | VulgSist | 9:9 | et tecum sapientia tua, quae novit opera tua, quae et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in praeceptis tuis. | |
Wisd | VulgSist | 9:10 | Mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: | |
Wisd | VulgSist | 9:11 | scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. | |
Wisd | VulgSist | 9:12 | Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum iuste, et ero dignus sedium patris mei. | |
Wisd | VulgSist | 9:13 | Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? | |
Wisd | VulgSist | 9:15 | Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. | |
Wisd | VulgSist | 9:16 | Et difficile aestimamus quae in terra sunt: et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore. Quae autem in caelis sunt quis investigabit? | |
Wisd | VulgSist | 9:17 | Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis: | |
Wisd | VulgSist | 9:18 | et sic correctae sint semitae eorum, qui sunt in terris, et quae tibi placent didicerint homines? | |