WISDOM
Chapter 9
Wisd | Vulgate | 9:3 | ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet | |
Wisd | Vulgate | 9:5 | quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum | |
Wisd | Vulgate | 9:6 | et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur | |
Wisd | Vulgate | 9:8 | dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio | |
Wisd | Vulgate | 9:9 | et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis | |
Wisd | Vulgate | 9:10 | mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te | |
Wisd | Vulgate | 9:11 | scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia | |
Wisd | Vulgate | 9:12 | et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei | |
Wisd | Vulgate | 9:13 | quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus | |
Wisd | Vulgate | 9:15 | corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem | |
Wisd | Vulgate | 9:16 | et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit | |
Wisd | Vulgate | 9:17 | sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis | |
Wisd | Vulgate | 9:18 | et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines | |