ACTS
Chapter 12
Acts | Vulgate | 12:3 | videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum | |
Acts | Vulgate | 12:4 | quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo | |
Acts | Vulgate | 12:5 | et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo | |
Acts | Vulgate | 12:6 | cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem | |
Acts | Vulgate | 12:7 | et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius | |
Acts | Vulgate | 12:8 | dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me | |
Acts | Vulgate | 12:9 | et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre | |
Acts | Vulgate | 12:10 | transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo | |
Acts | Vulgate | 12:11 | et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum | |
Acts | Vulgate | 12:12 | consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes | |
Acts | Vulgate | 12:14 | et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam | |
Acts | Vulgate | 12:15 | at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est | |
Acts | Vulgate | 12:16 | Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt | |
Acts | Vulgate | 12:17 | annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum | |
Acts | Vulgate | 12:18 | facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset | |
Acts | Vulgate | 12:19 | Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est | |
Acts | Vulgate | 12:20 | erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo | |
Acts | Vulgate | 12:21 | statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos | |
Acts | Vulgate | 12:23 | confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit | |