Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next
Chapter 25
Acts VulgSist 25:1  Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Ierosolymam a Caesarea.
Acts VulgSist 25:2  Adieruntque eum principes sacerdotum, et primi Iudaeorum adversus Paulum: et rogabant eum,
Acts VulgSist 25:3  postulantes gratiam adversus eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
Acts VulgSist 25:4  Festus autem respondit servari quidem Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum.
Acts VulgSist 25:5  Qui ergo in vobis (ait) potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
Acts VulgSist 25:6  Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo, aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et iussit Paulum adduci.
Acts VulgSist 25:7  Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Ierosolyma descenderant Iudaei, multas, et graves causas obiicientes, quas non poterant probare.
Acts VulgSist 25:8  Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Iudaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi.
Acts VulgSist 25:9  Festus autem volens gratiam praestare Iudaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Ierosolymam ascendere, et ibi de his iudicari apud me?
Acts VulgSist 25:10  Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto, ibi me oportet iudicari: Iudaeis non nocui, sicut tu melius nosti.
Acts VulgSist 25:11  Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello.
Acts VulgSist 25:12  Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis.
Acts VulgSist 25:13  Et cum dies aliquot transacti essent: Agrippa rex, et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum.
Acts VulgSist 25:14  Et cum dies plures ibi morarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
Acts VulgSist 25:15  de quo cum essem Ierosolymis, adierunt me principes sacerdotum, et seniores Iudaeorum, postulantes adversus illum damnationem.
Acts VulgSist 25:16  Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina, quae ei obiiciuntur.
Acts VulgSist 25:17  Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, iussi adduci virum.
Acts VulgSist 25:18  De quo, cum stetissent accusatores, nullam caussam deferebant, de quibus ego suspicabar malum:
Acts VulgSist 25:19  Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
Acts VulgSist 25:20  Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Ierosolymam, et ibi iudicari de istis.
Acts VulgSist 25:21  Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem.
Acts VulgSist 25:22  Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
Acts VulgSist 25:23  Altera autem die cum venisset Agrippa, et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis, et viris principalibus civitatis, iubente Festo, adductus est Paulus.
Acts VulgSist 25:24  Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc hominem, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Ierosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
Acts VulgSist 25:25  Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante, ad Augustum iudicavi mittere.
Acts VulgSist 25:26  De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
Acts VulgSist 25:27  Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas eius non significare.