COLOSSIANS
Chapter 3
Colo | VulgCont | 3:1 | Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: | |
Colo | VulgCont | 3:5 | Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: | |
Colo | VulgCont | 3:8 | Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. | |
Colo | VulgCont | 3:10 | et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit illum. | |
Colo | VulgCont | 3:11 | Ubi non est Gentilis, et Iudæus, circumcisio, et præputium, Barbarus, et Scytha, servus, et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. | |
Colo | VulgCont | 3:12 | Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: | |
Colo | VulgCont | 3:13 | supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. | |
Colo | VulgCont | 3:15 | et pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. | |
Colo | VulgCont | 3:16 | Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. | |
Colo | VulgCont | 3:17 | Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. | |
Colo | VulgCont | 3:21 | Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. | |
Colo | VulgCont | 3:22 | Servi obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. | |
Colo | VulgCont | 3:24 | scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite. | |