Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Exod Vulgate 1:1  haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
Exod Vulgate 1:5  erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
Exod Vulgate 1:6  quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
Exod Vulgate 1:7  filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
Exod Vulgate 1:8  surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
Exod Vulgate 1:9  et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
Exod Vulgate 1:10  venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra
Exod Vulgate 1:11  praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
Exod Vulgate 1:12  quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
Exod Vulgate 1:13  oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
Exod Vulgate 1:14  atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
Exod Vulgate 1:15  dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
Exod Vulgate 1:16  praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
Exod Vulgate 1:17  timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
Exod Vulgate 1:18  quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
Exod Vulgate 1:19  quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
Exod Vulgate 1:20  bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis
Exod Vulgate 1:21  et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
Exod Vulgate 1:22  praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate