EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 15
Exod | VulgHetz | 15:1 | Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare. | |
Exod | VulgHetz | 15:2 | Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. | |
Exod | VulgHetz | 15:4 | Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare: electi principes eius submersi sunt in Mari rubro. | |
Exod | VulgHetz | 15:6 | Dextera tua Domine magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum. | |
Exod | VulgHetz | 15:7 | Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam. | |
Exod | VulgHetz | 15:8 | Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari. | |
Exod | VulgHetz | 15:9 | Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. | |
Exod | VulgHetz | 15:10 | Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. | |
Exod | VulgHetz | 15:11 | Quis similis tui in fortibus Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? | |
Exod | VulgHetz | 15:13 | Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum. | |
Exod | VulgHetz | 15:15 | Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan. | |
Exod | VulgHetz | 15:16 | Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. | |
Exod | VulgHetz | 15:17 | Introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine: sanctuarium tuum Domine, quod firmaverunt manus tuæ. | |
Exod | VulgHetz | 15:19 | Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus eius in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio eius. | |
Exod | VulgHetz | 15:20 | Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, | |
Exod | VulgHetz | 15:21 | quibus præcinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem eius deiecit in mare. | |
Exod | VulgHetz | 15:22 | Tulit autem Moyses Israel de mari rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. | |
Exod | VulgHetz | 15:23 | Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. | |
Exod | VulgHetz | 15:25 | At ille clamavit ad Dominum. qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt. ibi constituit ei præcepta, atque iudicia, et ibi tentavit eum, | |
Exod | VulgHetz | 15:26 | dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis eius, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus. | |