Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 43
Ezek VulgSist 43:1  Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam Orientalem.
Ezek VulgSist 43:2  Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam Orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius.
Ezek VulgSist 43:3  Et vidi visionem secundum speciem, quam videram, quando venit ut disperderet civitatem: et species secundum aspectum, quem videram iuxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam.
Ezek VulgSist 43:4  Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad Orientem.
Ezek VulgSist 43:5  Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus.
Ezek VulgSist 43:6  Et audivi loquentem ad me de domo, et vir qui stabat iuxta me,
Ezek VulgSist 43:7  dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum: et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi, et reges eorum in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
Ezek VulgSist 43:8  Qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum, et postes suos iuxta postes meos: et murus erat inter me et eos: et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus, quas fecerunt: propter quod consumpsi eos in ira mea.
Ezek VulgSist 43:9  Nunc ergo repellant procul fornicationem suam, et ruinas regum suorum a me: et habitabo in medio eorum semper.
Ezek VulgSist 43:10  Tu autem fili hominis ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam:
Ezek VulgSist 43:11  et erubescant ex omnibus, quae fecerunt: Figuram domus, et fabricae eius exitus, et introitus, et omnem descriptionem eius, et universa praecepta eius, cunctumque ordinem eius, et omnes leges eius ostende eis, et scribes in oculis eorum: ut custodiant omnes descriptiones eius, et praecepta illius, et faciant ea.
Ezek VulgSist 43:12  Ista est lex domus in summitate montis: Omnis finis eius in circuitu, sanctum sanctorum est: haec est ergo lex domus.
Ezek VulgSist 43:13  Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum, et palmum: in sinu eius erat cubitus et cubitus in latitudine, et definitio eius usque ad labium eius, et in circuitu, palmus unus. haec quoque erat fossa altaris.
Ezek VulgSist 43:14  Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius: et a crepidine minore usque ad crepidinem maiorem quattuor cubiti, et latitudo cubiti unius.
Ezek VulgSist 43:15  Ipse autem Ariel quattuor cubitorum: et ab Ariel usque ad sursum, cornua quattuor.
Ezek VulgSist 43:16  Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis: quadrangulatum aequis lateribus.
Ezek VulgSist 43:17  Et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim cubitos latitudinis in quattuor angulis eius: et corona in circuitu eius dimidii cubiti, et sinus eius unius cubiti per circuitum: gradus autem eius versi ad Orientem.
Ezek VulgSist 43:18  Et dixit ad me: Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum: ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis.
Ezek VulgSist 43:19  Et dabis Sacerdotibus, et Levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.
Ezek VulgSist 43:20  Et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua eius, et super quattuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud, et expiabis.
Ezek VulgSist 43:21  Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato: et combures eum in separato loco domus extra sanctuarium.
Ezek VulgSist 43:22  Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato: et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo.
Ezek VulgSist 43:23  Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum.
Ezek VulgSist 43:24  Et offeres eos in conspectu Domini: et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino.
Ezek VulgSist 43:25  Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie: et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent.
Ezek VulgSist 43:26  Septem diebus expiabunt altare, et mundabunt illud: et implebunt manum eius.
Ezek VulgSist 43:27  Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quae pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.