GALATIANS
Chapter 1
Gala | Vulgate | 1:1 | Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis | |
Gala | Vulgate | 1:4 | qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri | |
Gala | Vulgate | 1:6 | miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium | |
Gala | Vulgate | 1:7 | quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi | |
Gala | Vulgate | 1:8 | sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit | |
Gala | Vulgate | 1:9 | sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit | |
Gala | Vulgate | 1:10 | modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem | |
Gala | Vulgate | 1:11 | notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem | |
Gala | Vulgate | 1:12 | neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi | |
Gala | Vulgate | 1:13 | audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam | |
Gala | Vulgate | 1:14 | et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum | |
Gala | Vulgate | 1:15 | cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam | |
Gala | Vulgate | 1:16 | ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini | |
Gala | Vulgate | 1:17 | neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum | |
Gala | Vulgate | 1:18 | deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim | |
Gala | Vulgate | 1:23 | tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat | |