Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Gene VulgCont 20:1  Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades, et Sur: et peregrinatus est in Geraris.
Gene VulgCont 20:2  Dixitque de Sara uxore suo, Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.
Gene VulgCont 20:3  Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem, quam tulisti: habet enim virum.
Gene VulgCont 20:4  Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et iustam interficies?
Gene VulgCont 20:5  Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
Gene VulgCont 20:6  Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
Gene VulgCont 20:7  Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.
Gene VulgCont 20:8  Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
Gene VulgCont 20:9  Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? Quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
Gene VulgCont 20:10  Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?
Gene VulgCont 20:11  Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:
Gene VulgCont 20:12  alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.
Gene VulgCont 20:13  Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: In omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
Gene VulgCont 20:14  Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam,
Gene VulgCont 20:15  et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
Gene VulgCont 20:16  Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam.
Gene VulgCont 20:17  Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque eius, et pepererunt:
Gene VulgCont 20:18  concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.