GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 2
Gene | VulgCont | 2:2 | Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. | |
Gene | VulgCont | 2:3 | Et benedixit diei septimo; et sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. | |
Gene | VulgCont | 2:4 | Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram: | |
Gene | VulgCont | 2:5 | Et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: | |
Gene | VulgCont | 2:7 | Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. | |
Gene | VulgCont | 2:8 | Plantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio: in quo posuit hominem quem formaverat. | |
Gene | VulgCont | 2:9 | Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitæ in medio Paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. | |
Gene | VulgCont | 2:10 | Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. | |
Gene | VulgCont | 2:11 | Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: | |
Gene | VulgCont | 2:14 | Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. | |
Gene | VulgCont | 2:15 | Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in Paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: | |
Gene | VulgCont | 2:17 | De ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas. In quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. | |
Gene | VulgCont | 2:18 | Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium simile sibi. | |
Gene | VulgCont | 2:19 | Formatis igitur, Dominus Deus, de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen eius. | |
Gene | VulgCont | 2:20 | Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adiutor similis eius. | |
Gene | VulgCont | 2:21 | Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea. | |
Gene | VulgCont | 2:22 | Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. | |
Gene | VulgCont | 2:23 | Dixitque Adam: Hoc nunc, os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. | |
Gene | VulgCont | 2:24 | Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. | |