GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 27
Gene | VulgCont | 27:1 | Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum maiorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. | |
Gene | VulgCont | 27:3 | Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, | |
Gene | VulgCont | 27:4 | fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar. | |
Gene | VulgCont | 27:5 | Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut iussionem patris impleret, | |
Gene | VulgCont | 27:6 | dixit filio suo Iacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: | |
Gene | VulgCont | 27:7 | Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. | |
Gene | VulgCont | 27:9 | et pergens ad gregem, affer mihi duos hœdos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: | |
Gene | VulgCont | 27:12 | si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. | |
Gene | VulgCont | 27:13 | Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quæ dixi. | |
Gene | VulgCont | 27:14 | Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. | |
Gene | VulgCont | 27:19 | Dixitque Iacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. | |
Gene | VulgCont | 27:20 | Rursumque Isaac ad filium suum: Quo modo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam: | |
Gene | VulgCont | 27:21 | Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. | |
Gene | VulgCont | 27:22 | Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Iacob est: sed manus, manus sunt Esau. | |
Gene | VulgCont | 27:23 | Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi, | |
Gene | VulgCont | 27:25 | At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, | |
Gene | VulgCont | 27:27 | Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. | |
Gene | VulgCont | 27:28 | Det tibi Deus de rore cæli, et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini. | |
Gene | VulgCont | 27:29 | Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ. Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. | |
Gene | VulgCont | 27:31 | coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge pater mi, et comede de venatione filii tui: ut benedicat mihi anima tua. | |
Gene | VulgCont | 27:32 | Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. | |
Gene | VulgCont | 27:33 | Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest, admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires? benedixique ei, et erit benedictus. | |
Gene | VulgCont | 27:34 | Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. | |
Gene | VulgCont | 27:36 | At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? | |
Gene | VulgCont | 27:37 | Respondit Isaac: Illum constitui dominum tuum, et omnes fratres eius servituti illius subiugavi: frumento et vino stabilivi eum, et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam? | |
Gene | VulgCont | 27:38 | Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret, | |
Gene | VulgCont | 27:40 | erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias, et solvas iugum eius de cervicibus tuis. | |
Gene | VulgCont | 27:41 | Oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum. | |
Gene | VulgCont | 27:42 | Nunciata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Iacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. | |
Gene | VulgCont | 27:43 | Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: | |
Gene | VulgCont | 27:45 | et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die? | |