GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 38
Gene | VulgCont | 38:1 | Eodem tempore descendens Iudas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. | |
Gene | VulgCont | 38:2 | Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam. | |
Gene | VulgCont | 38:7 | Fuit quoque Her primogenitus Iudæ, nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est. | |
Gene | VulgCont | 38:8 | Dixit ergo Iudas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. | |
Gene | VulgCont | 38:9 | Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. | |
Gene | VulgCont | 38:11 | Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres eius. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. | |
Gene | VulgCont | 38:12 | Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudæ: qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. | |
Gene | VulgCont | 38:13 | Nunciatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. | |
Gene | VulgCont | 38:14 | Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. | |
Gene | VulgCont | 38:15 | Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. | |
Gene | VulgCont | 38:16 | Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coeam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo? | |
Gene | VulgCont | 38:17 | dixit: Mittam tibi hœdam de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. | |
Gene | VulgCont | 38:18 | Ait Iudas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit, | |
Gene | VulgCont | 38:19 | et surgens abiit: depositoque habitu, quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus. | |
Gene | VulgCont | 38:20 | Misit autem Iudas hœdum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam, | |
Gene | VulgCont | 38:21 | interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix. | |
Gene | VulgCont | 38:22 | Reversus est ad Iudam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum. | |
Gene | VulgCont | 38:23 | Ait Iudas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hœdum quem promiseram: et tu non invenisti eam. | |
Gene | VulgCont | 38:24 | Ecce autem post tres menses nunciaverunt Iudæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Iudas: Producite eam ut comburatur. | |
Gene | VulgCont | 38:25 | Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cuius hæc sunt, concepi: cognosce cuius sit annulus, et armilla, et baculus. | |
Gene | VulgCont | 38:26 | Qui, agnitis muneribus, ait: Iustior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. | |
Gene | VulgCont | 38:27 | Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: | |
Gene | VulgCont | 38:29 | Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares. | |