GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 4
Gene | VulgCont | 4:1 | Adam vero cognovit uxorem suam Hevam: quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. | |
Gene | VulgCont | 4:2 | Rursumque peperit fratrem eius Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. | |
Gene | VulgCont | 4:3 | Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. | |
Gene | VulgCont | 4:4 | Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera eius. | |
Gene | VulgCont | 4:5 | Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. | |
Gene | VulgCont | 4:7 | Nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius. | |
Gene | VulgCont | 4:8 | Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. | |
Gene | VulgCont | 4:9 | Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: Num custos fratris mei sum ego? | |
Gene | VulgCont | 4:11 | Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. | |
Gene | VulgCont | 4:12 | Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. | |
Gene | VulgCont | 4:14 | Ecce eiicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. | |
Gene | VulgCont | 4:15 | Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. | |
Gene | VulgCont | 4:16 | Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. | |
Gene | VulgCont | 4:17 | Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen eius ex nomine filii sui, Henoch. | |
Gene | VulgCont | 4:18 | Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech. | |
Gene | VulgCont | 4:22 | Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema. | |
Gene | VulgCont | 4:23 | Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. | |
Gene | VulgCont | 4:25 | Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen eius Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. | |