GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 13
Gene | VulgCont | 13:1 | Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor eius, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo ad australem plagam. | |
Gene | VulgCont | 13:3 | Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai: | |
Gene | VulgCont | 13:6 | Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. | |
Gene | VulgCont | 13:7 | Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa. | |
Gene | VulgCont | 13:8 | Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit iurgium inter me et te, et inter pastores meos, et pastores tuos: fratres enim sumus. | |
Gene | VulgCont | 13:9 | Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. | |
Gene | VulgCont | 13:10 | Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut Paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. | |
Gene | VulgCont | 13:11 | Elegitque sibi Lot regionem circa Iordanem, et recessit ab Oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo. | |
Gene | VulgCont | 13:12 | Abram habitavit in terra Chanaan: Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Iordanem, et habitavit in Sodomis. | |
Gene | VulgCont | 13:14 | Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos, et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. | |
Gene | VulgCont | 13:16 | Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit. | |
Gene | VulgCont | 13:17 | Surge, et perambula terram in longitudine, et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. | |