Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 13
Gene VulgCont 13:1  Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor eius, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo ad australem plagam.
Gene VulgCont 13:2  Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
Gene VulgCont 13:3  Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai:
Gene VulgCont 13:4  in loco altaris quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini.
Gene VulgCont 13:5  Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
Gene VulgCont 13:6  Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
Gene VulgCont 13:7  Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.
Gene VulgCont 13:8  Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit iurgium inter me et te, et inter pastores meos, et pastores tuos: fratres enim sumus.
Gene VulgCont 13:9  Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
Gene VulgCont 13:10  Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut Paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.
Gene VulgCont 13:11  Elegitque sibi Lot regionem circa Iordanem, et recessit ab Oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo.
Gene VulgCont 13:12  Abram habitavit in terra Chanaan: Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Iordanem, et habitavit in Sodomis.
Gene VulgCont 13:13  Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
Gene VulgCont 13:14  Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos, et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
Gene VulgCont 13:15  Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.
Gene VulgCont 13:16  Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.
Gene VulgCont 13:17  Surge, et perambula terram in longitudine, et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.
Gene VulgCont 13:18  Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit et habitavit iuxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino.