Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 36
Gene VulgCont 36:2  Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi:
Gene VulgCont 36:4  Peperit autem Ada, Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:
Gene VulgCont 36:5  Oolibama genuit Iehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Gene VulgCont 36:6  Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Iacob.
Gene VulgCont 36:7  Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
Gene VulgCont 36:9  Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
Gene VulgCont 36:10  et hæc nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
Gene VulgCont 36:11  Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
Gene VulgCont 36:12  Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
Gene VulgCont 36:13  Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza. Hi filii Basemath uxoris Esau.
Gene VulgCont 36:14  Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei Iehus et Ihelon et Core.
Gene VulgCont 36:15  Hi duces filiorum Esau: Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
Gene VulgCont 36:16  dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
Gene VulgCont 36:17  Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
Gene VulgCont 36:18  Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Core. Hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
Gene VulgCont 36:19  Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
Gene VulgCont 36:20  Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
Gene VulgCont 36:21  et Dison, et Eser, et Disan. Hi duces Horræi, filii Seir in Terra Edom.
Gene VulgCont 36:22  Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
Gene VulgCont 36:23  Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
Gene VulgCont 36:24  Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:
Gene VulgCont 36:26  Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Iethram, et Charan.
Gene VulgCont 36:29  Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
Gene VulgCont 36:30  dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in Terra Seir.
Gene VulgCont 36:31  Reges autem qui regnaverunt in Terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi:
Gene VulgCont 36:33  Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zaræ de Bosra.
Gene VulgCont 36:34  Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Gene VulgCont 36:35  Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis eius Avith.
Gene VulgCont 36:36  Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
Gene VulgCont 36:37  Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
Gene VulgCont 36:38  Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
Gene VulgCont 36:39  Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis eius Phau: et appellabatur uxor eius Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
Gene VulgCont 36:40  Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
Gene VulgCont 36:43  dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.