Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 25
Gene VulgCont 25:2  quæ peperit ei Zamran et Iecsan, et Madam, et Madian, et Iesboc, et Sue.
Gene VulgCont 25:3  Iecsan quoque genuit Saba, et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
Gene VulgCont 25:4  At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.
Gene VulgCont 25:6  filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
Gene VulgCont 25:7  Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.
Gene VulgCont 25:8  Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.
Gene VulgCont 25:9  Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
Gene VulgCont 25:10  quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor eius.
Gene VulgCont 25:11  Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis.
Gene VulgCont 25:12  Hæ sunt generationes Ismael filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et
Gene VulgCont 25:13  hæc nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
Gene VulgCont 25:16  Isti sunt filii Ismaelis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
Gene VulgCont 25:17  Et facti sunt anni vitæ Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
Gene VulgCont 25:18  Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introeuntibus Assyrios. Coram cunctis fratribus suis obiit.
Gene VulgCont 25:19  Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
Gene VulgCont 25:20  qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
Gene VulgCont 25:21  Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
Gene VulgCont 25:22  Sed collidebantur in utero eius parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Perrexitque ut consuleret Dominum.
Gene VulgCont 25:23  Qui respondens, ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori.
Gene VulgCont 25:24  Iam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero eius reperti sunt.
Gene VulgCont 25:25  Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Iacob.
Gene VulgCont 25:26  Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
Gene VulgCont 25:27  Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
Gene VulgCont 25:28  Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Iacob.
Gene VulgCont 25:29  Coxit autem Iacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
Gene VulgCont 25:30  ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom.
Gene VulgCont 25:32  Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
Gene VulgCont 25:33  Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ei Esau, et vendidit primogenita.
Gene VulgCont 25:34  Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit, et bibit, et abiit; parvipendens quod primogenita vendidisset.