GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 21
Gene | VulgCont | 21:7 | Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et iam seni? | |
Gene | VulgCont | 21:8 | Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. | |
Gene | VulgCont | 21:9 | Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: | |
Gene | VulgCont | 21:10 | Eiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac. | |
Gene | VulgCont | 21:12 | Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen. | |
Gene | VulgCont | 21:14 | Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ eius, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. | |
Gene | VulgCont | 21:15 | Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. | |
Gene | VulgCont | 21:16 | Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus iacere. Dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. | |
Gene | VulgCont | 21:17 | Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. | |
Gene | VulgCont | 21:19 | Aperuitque oculos eius Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. | |
Gene | VulgCont | 21:20 | Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis sagittarius. | |
Gene | VulgCont | 21:21 | Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. | |
Gene | VulgCont | 21:22 | Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. | |
Gene | VulgCont | 21:23 | Iura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. | |
Gene | VulgCont | 21:26 | Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. | |
Gene | VulgCont | 21:27 | Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. | |
Gene | VulgCont | 21:29 | Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? | |
Gene | VulgCont | 21:30 | At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. | |
Gene | VulgCont | 21:33 | Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. | |