Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Gene VulgCont 10:1  Hæ sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham, et Iapheth: natique sunt eis filii post diluvium.
Gene VulgCont 10:2  Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
Gene VulgCont 10:3  Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
Gene VulgCont 10:4  Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
Gene VulgCont 10:5  Ab his divisæ sunt insulæ Gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
Gene VulgCont 10:6  Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
Gene VulgCont 10:7  Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba, et Dadan.
Gene VulgCont 10:8  Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,
Gene VulgCont 10:9  et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
Gene VulgCont 10:10  Fuit autem principium regni eius Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
Gene VulgCont 10:11  De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
Gene VulgCont 10:12  Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna.
Gene VulgCont 10:13  At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, Nephthuim,
Gene VulgCont 10:14  et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
Gene VulgCont 10:15  Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum,
Gene VulgCont 10:18  et Aradium, Samaræum et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
Gene VulgCont 10:19  Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
Gene VulgCont 10:20  Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
Gene VulgCont 10:21  De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
Gene VulgCont 10:22  Filii Sem: Ælam et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
Gene VulgCont 10:24  At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
Gene VulgCont 10:25  Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra: et nomen fratris eius Iectan.
Gene VulgCont 10:26  Qui Iectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Iare,
Gene VulgCont 10:29  et Ophir, et Hevila, et Iobab. Omnes isti, filii Iectan.
Gene VulgCont 10:30  Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
Gene VulgCont 10:31  Isti filii Sem secundum cognationes et linguas, et regiones in gentibus suis.
Gene VulgCont 10:32  Hæ familiæ Noe iuxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.