GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 31
Gene | VulgCont | 31:1 | Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: | |
Gene | VulgCont | 31:2 | animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, | |
Gene | VulgCont | 31:3 | maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. | |
Gene | VulgCont | 31:5 | dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri, et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. | |
Gene | VulgCont | 31:7 | Sed et pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. | |
Gene | VulgCont | 31:8 | Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus. Quando vero econtrario ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. | |
Gene | VulgCont | 31:10 | Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. | |
Gene | VulgCont | 31:12 | Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban. | |
Gene | VulgCont | 31:13 | Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. | |
Gene | VulgCont | 31:14 | Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus, et hereditate domus patris nostri? | |
Gene | VulgCont | 31:16 | Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac. | |
Gene | VulgCont | 31:17 | Surrexit itaque Iacob, et impositis liberis, ac coniugibus suis super camelos, abiit. | |
Gene | VulgCont | 31:18 | Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. | |
Gene | VulgCont | 31:19 | Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. | |
Gene | VulgCont | 31:21 | Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ iuris sui erant, et amne transmisso pergeret contra Montem Galaad, | |
Gene | VulgCont | 31:23 | Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in Monte Galaad. | |
Gene | VulgCont | 31:24 | Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Iacob. | |
Gene | VulgCont | 31:25 | Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem Monte Galaad fixit tentorium. | |
Gene | VulgCont | 31:26 | Et dixit ad Iacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? | |
Gene | VulgCont | 31:27 | Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? | |
Gene | VulgCont | 31:28 | Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem | |
Gene | VulgCont | 31:29 | valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Iacob quidquam durius. | |
Gene | VulgCont | 31:30 | Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? | |
Gene | VulgCont | 31:31 | Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. | |
Gene | VulgCont | 31:32 | Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. Scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. | |
Gene | VulgCont | 31:33 | Ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, | |
Gene | VulgCont | 31:34 | illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, | |
Gene | VulgCont | 31:35 | ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. Sic delusa solicitudo quærentis est. | |
Gene | VulgCont | 31:36 | Tumensque Iacob, cum iurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, | |
Gene | VulgCont | 31:37 | et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et iudicent inter me, et te. | |
Gene | VulgCont | 31:38 | Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: | |
Gene | VulgCont | 31:39 | nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: | |
Gene | VulgCont | 31:41 | Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. | |
Gene | VulgCont | 31:42 | Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. | |
Gene | VulgCont | 31:43 | Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? | |
Gene | VulgCont | 31:46 | dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: | |
Gene | VulgCont | 31:47 | quem vocavit Laban Tumulum Testis: et Iacob, Acervum Testimonii, uterque iuxta proprietatem linguæ suæ. | |
Gene | VulgCont | 31:48 | Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie: et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est, Tumulus Testis. | |
Gene | VulgCont | 31:50 | si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit. | |
Gene | VulgCont | 31:52 | testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans. | |
Gene | VulgCont | 31:53 | Deus Abraham, et Deus Nachor iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit ergo Iacob per timorem patris sui Isaac: | |
Gene | VulgCont | 31:54 | immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi. | |