GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 37
Gene | VulgCont | 37:2 | Et hæ sunt generationes eius: Ioseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. | |
Gene | VulgCont | 37:3 | Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. | |
Gene | VulgCont | 37:4 | Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. | |
Gene | VulgCont | 37:5 | Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa maioris odii seminarium fuit. | |
Gene | VulgCont | 37:7 | Putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. | |
Gene | VulgCont | 37:8 | Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris? aut subiiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. | |
Gene | VulgCont | 37:9 | Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. | |
Gene | VulgCont | 37:10 | Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? | |
Gene | VulgCont | 37:13 | dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, | |
Gene | VulgCont | 37:14 | Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuncia mihi quid agatur. Missus de Valle Hebron, venit in Sichem: | |
Gene | VulgCont | 37:17 | Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. | |
Gene | VulgCont | 37:18 | Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: | |
Gene | VulgCont | 37:20 | venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. | |
Gene | VulgCont | 37:22 | Non interficiatis animam eius, nec effundatis sanguinem: sed proiicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. | |
Gene | VulgCont | 37:23 | Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari, et polymita: | |
Gene | VulgCont | 37:25 | Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. | |
Gene | VulgCont | 37:26 | Dixit ergo Iudas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? | |
Gene | VulgCont | 37:27 | Melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim, et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. | |
Gene | VulgCont | 37:28 | Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. | |
Gene | VulgCont | 37:30 | et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? | |
Gene | VulgCont | 37:32 | mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. | |
Gene | VulgCont | 37:33 | Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph. | |
Gene | VulgCont | 37:35 | Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, | |