Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Gene VulgCont 14:1  Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium
Gene VulgCont 14:2  inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.
Gene VulgCont 14:3  Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est Mare Salis.
Gene VulgCont 14:4  Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
Gene VulgCont 14:5  Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
Gene VulgCont 14:6  et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.
Gene VulgCont 14:7  Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
Gene VulgCont 14:8  Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:
Gene VulgCont 14:9  scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
Gene VulgCont 14:10  Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.
Gene VulgCont 14:11  Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt:
Gene VulgCont 14:12  necnon et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
Gene VulgCont 14:13  Et ecce unus, qui evaserat, nunciavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram.
Gene VulgCont 14:14  Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem, et octo: et persecutus est usque Dan.
Gene VulgCont 14:15  Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.
Gene VulgCont 14:16  Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
Gene VulgCont 14:17  Egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.
Gene VulgCont 14:18  At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei Altissimi,
Gene VulgCont 14:19  benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo Excelso, qui creavit cælum et terram:
Gene VulgCont 14:20  et benedictus Deus Excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
Gene VulgCont 14:21  Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.
Gene VulgCont 14:22  Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum Possessorem cæli et terræ,
Gene VulgCont 14:23  quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
Gene VulgCont 14:24  exceptis his, quæ comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol, et Mambre: isti accipient partes suas.