GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 36
Gene | VulgCont | 36:2 | Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi: | |
Gene | VulgCont | 36:5 | Oolibama genuit Iehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. | |
Gene | VulgCont | 36:6 | Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Iacob. | |
Gene | VulgCont | 36:7 | Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. | |
Gene | VulgCont | 36:10 | et hæc nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius. | |
Gene | VulgCont | 36:12 | Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. | |
Gene | VulgCont | 36:13 | Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza. Hi filii Basemath uxoris Esau. | |
Gene | VulgCont | 36:14 | Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei Iehus et Ihelon et Core. | |
Gene | VulgCont | 36:15 | Hi duces filiorum Esau: Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, | |
Gene | VulgCont | 36:16 | dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. | |
Gene | VulgCont | 36:17 | Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. | |
Gene | VulgCont | 36:18 | Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Core. Hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. | |
Gene | VulgCont | 36:20 | Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, | |
Gene | VulgCont | 36:24 | Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui: | |
Gene | VulgCont | 36:30 | dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in Terra Seir. | |
Gene | VulgCont | 36:31 | Reges autem qui regnaverunt in Terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi: | |
Gene | VulgCont | 36:35 | Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis eius Avith. | |
Gene | VulgCont | 36:39 | Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis eius Phau: et appellabatur uxor eius Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. | |
Gene | VulgCont | 36:40 | Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, | |